monumenta.ch > Hieronymus > sectio 7 > sectio 52 > sectio 44

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 106, 44
Septuagesimo primo: Et adorabunt eum omnes reges . Illud quod in Graeco invenisse vos dicitis, reges terrae, superfluum est. In eodem: Benedictus Dominus Deus, Deus Israel . Dicitis in Graeco bis, Deus, non haberi: cum in Hebraeo sit, et apud Septuaginta; et manifestissime triplex Domini, Deique nuncupatio mysterium Trinitatis sit. In eodem: Et benedictum nomen maiestatis eius in aeternum. Hoc ergo quod in Graeco vos invenisse dicitis: In aeternum et in saeculum saeculi, superflue a Graecis sciatis appositum, quod nec Hebraeus habet, nec septuaginta Interpretes.